OSSIDA vel OSSIDUS vulgo l'OSSE

OSSIDA vel OSSIDUS vulgo l'OSSE
OSSIDA vel OSSIDUS, vulgo l'OSSE
fluv. Galliae, in Aquitania, qui Gelisam vel Gelidam Gelise, Elusatium amnem et Balisam Condomiensem Neracensemque fluvium, Baise, dictum, infra Aginnum in Garumnam defert, et vico, quem Foramen Ossidae vocant Hour d'Osse, nomen dedit: quamquam alii contra Ossidam ad vicum istum in Gelisam effluere, Gelisam ipsum a Balisa excipi, atque in Garumnum devolvi asserunt. Ad
Ossidam est Montesquivum oppid. Montesquiou, forsitan Tasta Ossidatium, apud Ptolom. cum ait: Υ῾πὸ Γαβάλους Δάτιοι καὶ πόλις Τάςτα, ubi, quia Datii inter Aquitaniae populos, apud Strabonem et Plinium reliquosque veteres Geographos nusquam reperiantur, multo minus apud Historicos, Caesarem aliosque, verba mendosa esse et repetitione unius syllabae sic restitui oportere, contendit Valesius, Υ῾πὸ Γαβάλους Οὐσδάτιοι, aut Οὐσιδάτιοι, vultque Osdatios vel Osidatios dici a Ptolemaeo, qui Latine Ossidates vocantur, a fluvio cognomine. Certe a Plinio, l. 4. c. 19. inter Aquitaniae gentes, numerantur Ossidates Montani et Ossidates Campestres, alias Osquidates, ambo a diverso situ sic nominati. Vide Hadr. Vales. Not. Gall. in voce Aquae Tarbellicae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”